5027.
Non licet quicquam cum illis de religione loqui, at cum aliquis ad illos venit ex alia religione, explorant illum non per vivam vocem ac per responsa oris, sed intrant in cogitationes ejus, et explorant a se, partim cum ille nescit, partim cum quidem scit quod explorent, sed usque non sciunt quid, inde hauriunt quid apud illos qui ad illos veniunt, lateat: sacerdotes illorum explorant doctrinalia, et reliqui fortassis talia quae mercaturae sunt.