Spiritual Experiences n. 5035

Previous Number Next Number See English

5035.

Quod Svecanas urbes attinet, est capitalis Stockholmia, versus orientem erat Fahluna, versus septentrionem Bor_s, et sic porro, omnes tamen in una urbe; etiam qui habitant in provinciis remote ab urbibus, habent suas domos ibi, et habitant in urbibus usque, causa etiam est, quia qui mali sunt, agunt latrones, nam latrocinia varii generis apud malos sunt, quae exercent ut primum extra urbes, ita enim [extra] periculum vitae, legis, et famae sunt; sed memoratae illae urbes habitantur a malis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church