Spiritual Experiences n. 5037

Previous Number Next Number See English

5037.

Quod gentem Svecanam in genere attinet, est illa inter gentes malitiosas, bona apud illos adulterata sunt, et quoque vera, nam intus magis in se cogitant quam aliae nationes, hodie, quia in libero sunt prae temporibus prius quando fuerunt sub imperio absoluto, erumpunt interiora et in altera vita apparent citius, quam prius, prius quidem etiam malitiosi fuerunt, sed intus magis, timor regis et ejus potestatis coercuit tunc, et texit quasi ignem amorum illorum sub cinere, qui usque erumpit; gens Svecana quoad plurimam partem, non curant bonum civile, nec verum civile, quae sunt legis, et inde morum, sed quantum possunt bonum legis et verum ejus adulterant, et cum bonum et verum civile adulterant, etiam nihil curant bonum et verum religionis, quapropter id modo ore fatentur, et dicunt se esse Christianos, sed nihil minus, nam bonum civile et verum civile est fundamentale religionis, nam est vitae seu operum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church