5038.
Hoc ostensum est per repraesentativum, sicut fit in altera vita, apparuit supra quidam cum cultro et forcipe* (knif och sax*) culter repraesentat et significat bonum vitae civilis, et forceps (sax) verum vitae civilis; qui in magna urbe illa erant, cum inspicerent illa, tunc mali gaudebant, et amabant illa, et quoque vocabant ingeniosum, solers, et prudens, per quod significabatur, quod qui adulterant bona et vera pro talibus agnoscantur, amentur, et promoveantur ad honores, et ad lucra: observatum quod talis efficacia cultri et forcipis esset, ut posset penetrare ad intima hominis; quod indicium erat, quod bona possint prorsus adulterare et quoque vera, usque adeo, ut impossibile sit resistere: qui autem meliores erant, illi non gaudebant nec amabant, quidam ex eo quod non calluerint bona et vera adulterare, quidam quod sciverint, sed noluerint exercere; ita cum omni varietate.