Spiritual Experiences n. 5039

Previous Number Next Number See English

5039.

Cum culter ille et forceps ostensi e loco superiori, tunc separati sunt ab angelis, a Domino, meliores a malis, et meliores exibant ex urbe, et tunc magna illa urbs ita consociata subsidit, medium ejus profunde, paene sicut cum aqua per foramen delabitur per gyrum, reliquum urbis magnae subsidebat: cum subsiderunt, domus priores subrutae sunt, et tunc ibi e novo urbem aedificare coeperunt, sed tunc in alio ordine, de quo alibi; ordo est, quod pessimi in medio sint, et non ita mali in circumferentiis, sed qualis dispositio est, non possunt scire illi qui ibi, sed ab angelis a Domino, nam fit cum omni varietate naturae mali et inde falsi apud illos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church