5040.
Quam scelesti et facinorosi sunt plurimi ex illa natione, non describi potest, sunt magi inter pessimos, qui in mundo exercuerunt mala, in altera vita adhuc pejus illa exercent, sed illi vastantur citius, at qui in mundo exercuerunt artes ex ingenioso, ut mechanica, hortulana, et similia, illi vertunt talia in magias, et patrant dira, sed illa describere non licet, quia talia sunt, quae non cadere possunt in captum.