Spiritual Experiences n. 5042

Previous Number Next Number See English

5042.

Porro subsidit pars urbis magnae adhuc profundius, et profundius pars Fahlunensis, ex causa quia interiores mali sunt quam reliqui, sed in hodiernis temporibus facti sunt pejores, quam fuerunt olim, hoc factum est a gubernatore eorum (A. Swab) qui ita divisit populum, allexit per lucra et pecunias, et remuneravit omnes qui a parte sua starent, etiam honoravit eos tam arte quam verbis, reliquos qualescunque erant, sinceri vel non sinceri, persequutus est omni modo, privavit eos lucris suis, vituperavit ipse, et per alios, verbo dissidia ex odio intestino inseminavit omni coetui ibi, inde illi, quia sinceritas illis ex antiquis temporibus ex haereditario fuit, et inde quoque interius fuerunt sapientes, sed quia illa destruxerunt apud se, ideo nunc inter pessimas gentes hodie sunt in Sveria, quapropter illi prae aliis profundius subsiderunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church