Spiritual Experiences n. 5043

Previous Number Next Number See English

5043.

In summa, Svecana gens prae aliis in Europa, praeter gentem Italicam, et Russicam, pessima est, nam interius cogitant, et non in externis ita posuerunt omne suum, sicut plures alii, prae reliquis possunt praeferre sinceritatem externam, usque adeo, ut in altera vita possint per externam illam sinceritatem decipere quoscunque velint, cogitant plus intus in se quam alii, sed hoc non apparet in externis; compertum, quod interius odia gerant, vindictam odii, et saevitiam, et quoque ostensum quod astum odii vel vindictae, usque ad perniciem aliorum, quae omnia deteguntur in altera vita, nam ibi interiora ostenduntur, pro amicis omnia faciunt, quos solum acceptant: qui sibi, suae famae, honori et lucro favent et adstipulantur, nec respectant ad honestum, sincerum, justum, bonum Christianum, et intentiones bonas inde, quae illis nullius rei sunt si non favent cupiditatibus et amoribus eorum; contra illos qui non favent, qui eorum inimici sunt, gerunt odium internecinum, et in altera vita omni studio laborant cum infernis destruere salutem omnium ibi; tum ostensum est quales sunt quoad astus odii et vindictas inde, qui in astu sunt, et per astus moliuntur, a tergo apparent, cum detecta est natura astus eorum, tunc cum dormivi, omnes a tergo fuerunt, et ibi machinati talia ad perniciem bonorum, ut nusquam describi possit, examinatum est molimen eorum, et quomodo omnia ad id paraverunt, et compertum quod tale esset, ut nusquam aliquis credere posset, posuerunt a tergo tales qui eo usque probi erant, quibus inducebant persuasionem quod illi essent boni, et qui boni essent mali, illi tenuerunt collum, et caput, et per id cogitationes et voluntatem ita vincta, ut vix posset cogitatio interior a Domino influere, qui mechanici ibi et mali, invenerunt artes ligandi illa variis modis per correspondentias, quae apparent sicut funes, ut adhuc impediatur influxus interioris cogitationis, in loco certo posuerunt rabidum quendam, qui multis et magicis modis induceret excandescentiam et iram, nam sic impeditur influxus in


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church