5044.
interiora; sumserunt etiam ab inferno talem, qui potuit inducere fidem omnibus bonis qui circum me, et dati ut praesidia, qui inducere potuit quod Dominus Deus in illo fuerit, ex qua persuasione etiam illi seducti sunt, et dein potuerit avertere animos eorum per influxum sinceritatis externae ab illis, praeter quam mirabili industria aperuerint inferna e profundis, ut surgerent in auxilium eorum, et se ponerent sub collo; ductores multi ad insignem distantiam in edito loco se removerunt, unde spectare possent omnia, tam illa quae circum me, quam inferna, pro multis fecerunt quoque communicationem et aperturam a profundo inferno ibi, sic ut possent etiam illuc evocare auxilia; haec et plura parabantur ab illis cum dormiebam, et cum evigilabam eram ita vinctus, ut in desperationem paene venirem; sed post aliquot horas soluta sunt vincula, ac visi et agniti, etiam supplicio traditi, sed usque supplicia non curant illi, qui externam sinceritatem possunt mentiri, nam a probis usque elevantur. Praeterea etiam associabant se plures ex diabolica turba ex religione Catholica, qui conspirabant, et auxilia ferebant, e monte quodam edito.