Spiritual Experiences n. 5049

Previous Number Next Number See English

5049.

Questi sunt, quod ita ageretur cum illis in altera vita, cum tamen morate vixerunt in mundo, sed responsum tulerunt, quod qui perciti sunt oestro et cupidine imperandi non possint regi per coelum a Domino, quia non possunt recipere influxum inde, quapropter reguntur ab infernis, et aguntur quocunque libet, etiam interiora eorum apparebant clausa, et sicut nigra, signum quod non solum clausa essent, sed etiam quod regnaret ibi odium, vindicta, et similia. Tales etiam in mundo, non curant illa quae coeli et Ecclesiae sunt, modo frequentant templa ex usu, ut ore loqui de illis possint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church