Spiritual Experiences n. 5050

Previous Number Next Number See English

5050.

Qui in id infernum demittuntur, illi traduntur talibus, qui potestatem super illos habent, et qui sunt eorum castigatores, dum mala intendunt; illi callent omnia, quae ad temperandum illos conducunt, sub his tenentur cogitare, velle, loqui et agere moraliter et modo, ad quae plerumque per castigationes adiguntur, ita devastantur tandem, et timent malum facere, ita regnat timor apud eos. Castigatores sunt plurium generum, sunt mali, sunt meliores, etiam dari possunt qui interius angeli sunt, sed hoc non sciunt, sed exterius mali, ut redigatur externum eorum ad concordantiam cum internis, hi castigatorum munus obeunt: inde patet quod nusquam desint castigatores, quapropter vim habent per influxum; sicut nec desunt moderatores infernorum, qui ex naturali seu externo homine volunt imperare, sed interius sunt boni, castigatores possunt fieri. Etiam famuli et famulae ibi traduntur suis heris et dominis, qui tali quoque genio sunt, heri et domini explorant et vident indolem eorum, et amant illos emendare variis modis, fuerunt qui in vita corporis polluerunt ingenio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church