Spiritual Experiences n. 5054

Previous Number Next Number See English

5054.

In montibus plerisque est mons supra montem, et qui in superiori monte in interioribus sunt, ac inferiores ibi reguntur per illos, ut pro exemplo, cum illi qui in superiori monte loquuntur de doctrina Ecclesiae male, tunc illi qui infra persequuntur bonos, imprimis virgines et uxores aliorum, cum dicunt quod doctrina sit falsa et mala, tunc ruunt inferiores et scortari volunt et adulterari cum alterius mulieribus, quas dicunt in falso aut malo doctrinae esse, et sic porro superiores cum in ipsis rebus sunt aut loquuntur de illis, inferiores in repraesentativis sunt quae correspondent, quapropter providetur a Domino, ut qui in superiori monte sunt, sint in bono et inde veris, nam ab illis pendet vita inferiorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church