Spiritual Experiences n. 5055

Previous Number Next Number See English

5055.

Vidi superiorem montem, seu illos qui ibi, quod elevarent signa in medio, ut sic excitarent illos qui in montibus circumcirca ad malum faciendum illis qui a Domino missi sunt, et cum exhortati quod auferrent signum, non vellent, quia excitati a diabolica turba extra illos, et fortassis inter illos, quod e medio sicut e puteo exsurgeret turba diabolica, sed puteus ille claudebatur, et compertum quod caput illius montis cum urbe ibi concuteretur huc illuc, et quod esset terrae motus, per quae significatur idem quod in Verbo per concutere, et terrae motus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church