5056.
Medium montis superioris est etiam altius, sic ut altitudo illa cresceret versus medium, quando visitatio venit, quod fit cum Dominus mittit illuc angelos ut exploretur quales ibi sunt, seu quosdam per quos coelum vident, tunc separantur illi qui in monte et in urbe ibi, si mons ex bonis consistit, in medio sunt boni et deteriores ad latera; at si mons ex malis consistit, tunc in medium veniunt mali, et cum hoc fit subsidunt illi qui in medio. Quod factum est cum monte, de quo hic, qui erat ad occidentem versus septentrionem. Interest ut illi qui in superiore monte sint in bono vita et doctrina, nam inde pendet doctrina et vita inferiorum, qui in cultu externo sunt, et quoque inde pendent inferna quae sub illis.