5057.
Subsiderunt plures urbes super montibus in medio, et in subsidentia apparebat sicut gyratio vorticalis qualis in voluminibus aquae quae decidunt per hiatum, dictum quod id signum, quod non salvari possint. Per experientiam notum factum est, quod Societates in altera vita constituant urbes, et quod qui in una urbe sint in societate sint, et ibi dispositi secundum ordinem, in urbibus ubi boni, quod optimi in medio, et ordine secundum bonum vitae [versus] peripherias, et quod ibi aperiatur quoque quandoque ad inferna quae sub illis.