De illis qui laedunt oculum sinistrum
Fuerunt quidam infra me, sub sinistra clune, et ibi magica faciebant quae componebant ex correspondentiis, quas ceperunt ex ideis, et ex observatione quo ideae pergebant et terminabantur, et inde faciebant plura, sicut serta, vincula, imprimis vestes, quae tunc propter correspondentiam in ultimis communicationem habebant cum illis qui in correspondentiis erant, et praecipue cum illis ibi qui non [in] vitae interioribus erant, nam si cum interius bonis, tunc quoque damnum potuisset inferre coelis qui in internis, qui magica illa faciebant erant praecipue mechanici, qui in mundo, negarunt Deum, et vitam aeternam, ita illa quae Ecclesiae sunt, tametsi ore id non fassi sunt in mundo ex hypocrisi, et timore jacturae famae, honoris, lucri, inter illos erat Polheim praecipuus, qui quoque persuasit, quod ore faterentur doctrinam veram, quae apud me, ut sic arcana exploraret, et in magica eo melius verteret, tales sunt qui dolorem satis, penetrantem inducebant oculo meo sinistro, usque ad lamentationem, sed tunc detectus est astus eorum, et depulsi ac puniti.