Spiritual Experiences n. 5060

Previous Number Next Number See English

5060.

* Continuatio de urbibus et societatibus in altera [vita] et de ultimo judicio
De Mahumedanis
In transgressu etiam loquutus sum cum illis qui super binis montibus, ubi erant Mahumedani, et perceptum quod illi qui ibi unanimius viverent quam in suis Christiani, in primo eorum monte, dicebant quod vivant bene, quia obtemperant bene et obediunt suo magistratui, quod etiam perceptum verum esse, et quod ideo conserventur, erant etiam meliores quoad intellectum, quam plerique Christiani.
* numerum abscissum in ms. restituimus


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church