Spiritual Experiences n. 5061

Previous Number Next Number See English

5061.

Ab altero monte loquuti sunt mecum, ubi etiam Mahumedani, qui erant admodum apperceptibiles rerum de quibus loquela, et quia erant tales, et quoque ex alio genio, Christiani non possunt venire ad illos, cum illuc veniunt [, fiunt] sicut pisces cum in atmosphaera, quod etiam ostensum; et praeterea infra custoditi sunt, ubi illi qui ex alio orbe ad illos veniunt, ibi deglutiuntur sicut a lupis; qui illos adire possunt per artes, hos inquirunt, et postea male tractant, quia damnum illis inferre volunt; qui ab illorum gente ad illos veniunt, per occultam viam ascendunt: loquutus sum cum illis de pluribus uxoribus, et seniores eorum examinabant apud me causas, cur a Domino mandatum ut modo unam uxorem haberent, et inveniebant justitiam in illis, sed hoc illis concessum fuit in mundo, ob causas quia orientales erant, et si non plures uxores illis concessae fuissent flagrassent sicut ferae in adulteria, et sic omnes ibi perirent: intrabant bene in rationes.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church