Spiritual Experiences n. 5063

Previous Number Next Number See English

5063.

* Loquutus porro cum illis, quod verus Christianismus in eo consistat, quod vivere debeant in charitate erga proximum, quod est sinceros esse, justos esse, probos esse, sic sincerum, justum et bonum facere propter illa, ac aestimare illa et venerari ut Divina, quia Divinum Domini est in illis, quoniam ab Ipso, quod etiam sciunt, nam dicunt quod nihil boni apud illos nisi quod desuper, hoc est, a Deo veniat: et sic quod ex bono vitae considerandum num Christiani sunt, et quod veram fidem non oporteat dissidia facere, quod aliter sit est causa quia cum Christianismo male se habet; etiam loquutum est, quod illa quae aliquis vera esse credit, non oporteat objicere statim, ex quadam ratiocinatione, et qui hoc faciunt, sint tales qui non aestimandi, ac ideo non aliquis in sua fide lacessendus seu laedendus; praeter plura. Dicebatur de Domino, quod conceptus sit a Jehovah, et quod ideo Jehovam vocaverit Patrem suum, et quod illud et hoc notissimum sit in toto Christiano [orbe], et quod inde concludere potuissent, quod Humanum Ipsius sit similitudo Patris, ita Divinum; sed quod illud sciant, sed nihil de eo concludant: sciunt etiam quod resurrexerit quoad corpus, et omnia corporis secum tulerit, et quod hoc etiam notissimum est, sed quia ex doctrina putant quod etiam illorum corpore resurrecturi sint similiter ultimo judicio, nihil inde concludunt: mirati quod Christiani tam stupidi essent, dicentes quod duo illa ignoraverint. Cum loquutus cum illis de variis quae ex Verbo, et quae doctrinae verae Ecclesiae, appercepi sanctum ab illis.
* numerum abscissum in ms. restituimus; 5062 conformiter auctoris indicio videas post 5060 insertum


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church