5064.
Visum quod qui e Mahumedanis Christianis, de quibus supra, cum infestabantur ab aliis, et malis, quod urbs eorum subsiderit, sed modo descensu tacito et recto, ad planitiem cum terra circumcirca fere, sic exemti sunt ab infestatione, quia non visi, circumcirca erat sicut murus montanus, inde potuerunt ascendere et descendere ad libitum.