Spiritual Experiences n. 5065

Previous Number Next Number See English

5065.

Illi qui ita contumaces sunt, ut non possint vastari ob contumaciam et duritiem, nec absterreri punitionibus, ut qui ex infernis ascendunt, nec ibi contineri possunt, ducuntur ad voragines magnas quae circumcirca, et disterminant tellures, et illuc conjiciuntur, unde non possunt ascendere, est ibi innumerabilis turba, et spatium immensum; quidam in via vastantur, et ita per horarium tempus, nam in via sunt qui domant illos; ita factum est cum Hesseliis, cum Lars Benzelst., cum Benzeliis quibusdam, cum Nerez, cum quodam insigni mago, quod visum, ibi apparet sulphuree flavum, ex igne odiorum et cupiditatum mali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church