Spiritual Experiences n. 5066

Previous Number Next Number See English

5066.

Qui maxime infestant bonos in altera vita, sunt qui posuerunt omne religionis et salvationis in sola fide, et qui confirmaverunt [se] in eo, et tamen non vixerunt secundum praecepta Domini, sed in astutia, in inimicitia, odiis, vindictis et similibus, ita qui nullam vitam fidei vixerunt, horum ingens numerus datur, illi etiam credunt quod omnia mala quae faciunt, remittantur, quod crediderunt in mundo per frequentationem Templi et sanctae coenae; hi in altera vita vivunt male, secundum malas cupiditates, et usque per confessionem fidei immittunt se in societates, tales etiam occupant petras et montes; et continue infestant illos qui infra sunt, et unum faciunt cum diabolica turba, tales etiam e petris et montibus suis dejiciuntur, et circum sparguntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church