5067.
Sunt etiam plures qui nihil curarunt doctrinam Ecclesiae, sed solum Verbum in litera, quam flectunt ad quamcunque opinionem quam volunt, et ad favorem quorumvis malorum, illi qui in vita corporis posuerunt meritum in operibus, cum apud illos influit bonum charitatis e coelo, tunc vertunt influxum in foedum adulterium cum nuribus, talia significantur per adulteria cum nuribus, et quia tales fuerunt Judaei, ideo describitur illorum origo ex adulterio cum nuru.