5068.
Colliguntur et separantur mali a bonis variis modis, hoc fit imprimis per malos spiritus, qui excitant illos undequaque, et tunc qui jucundum ponunt in consentiendo, et faciendo, sicut illi volunt, sunt qui mali, et qui non jucundum ponunt in talibus, inter bonos sunt, etiam quantum et quale boni percipitur ab angelis in coelis ex Domino, et quoque apparet in inferiore sphaera, per directiones faciei et corporis, qui oculum vertunt directe ad malum spiritum, plene consentiunt, qui ad sinistrum et ad dextrum, magis et minus, qui se avertunt minime; etiam qui inclinant corpus, opponunt humeros, utcunque excitantur, boni sunt, ex plicatione corporis etiam apparet quale boni vel mali; qui se abdunt in cryptis, in conclavibus, in tenebricosis locis, omnes apparent, et sistuntur coram.