5069.
Vidi etiam, quando ita separati ad plura millia, quod quidam spiritus cum vexillo venerit, et transiverit montes et petras, et agitaverit vexillum in pertranseundo, et quod tunc omnes apparebant sicut involuti vexillo, quod tamen erat apparentia, facti enim sunt deliri, et non potuerunt amplius invenire domos, apparebant domus eorum destructae, sic ut nullibi possent intrare, non aliter ac sicut dicitur de incolis Sodomae, quod coecitate percussi ut non invenirent domos suas [Genes. XIX: 11], et hoc factum per horarium tempus usque ad perplura millia; sed usque nec tunc desistebant, perstabant postea sicut prius, pariter ac de incolis Sodomae dicitur; successit alter spiritus cum vexillo et cum agitatione ejus secundo, et quoque tertio et usque non desistebant, quapropter tunc dejecti sunt e petris et montibus qui tales.