Spiritual Experiences n. 5070

Previous Number Next Number See English

5070.

Sunt quinque genera spirituum, qui ascendunt super petras, et super montes, et tamen inde dejiciuntur; I) genus est, qui credunt quod sola fides salvet, et nihil curant vitam fidei, seu vitam secundum praecepta Domini, illi sunt tales, ut cum spiritibus infernalibus unum agant, et persequantur bonos, et quidem omnes illos qui simul profitentur charitatem, persequuntur variis modis, quod ostensum per quod cupiant solvere conjugia, et scortari; solvere conjugia illorum jucundum est, etiam scortari; causa est, quia conjugia referunt conjugium boni et veri, et ubi id est, cadit hoc in solutionem uxoris a marito, quod diu et multis ostensum est; et quoque quod scortentur, ardent enim libidine scortandi sicut hirci, scortatio enim cadit in illos qui tales sunt. II) Sunt qui in charitate quoad confessionem oris, et non quoad receptionem corde, vivunt enim non vitam charitatis, hi persequutores fidei sunt, et quoque solvunt conjugia, et scortantur. III) Sunt qui in sancto externo et nullo interno; in sancto externo solent etiam esse mali, sed quia non curant vitam, ideo non illis est sanctum internum. IV) In genere sunt omnes illi in sensu literae Verbi, et non in aliqua doctrina ex Verbo, sciunt aliquid ex Verbo, et applicant ad quodcunque velint, explicant illi ad favorem omnium cupiditatum, in quibus sunt, et sic se insontes faciunt, plerique ex illis non curant doctrinam Ecclesiae, quae tamen illis potest esse sicut lucerna, ad videndum sensum Verbi genuinum, sunt qui curant, sicut antistites, sed usque non curant vitam. Tales sunt hodie plerique, qui tamen audiunt Christiani. V) Sunt qui in vita pietatis sunt, et in nulla charitatis, qui pie meditantur, et per id affectant sanctitatem, etiam student Verbo, ac doctrinae Ecclesiae, sed solum pro se, dicunt etiam quod quisque ad suam januam verrere debeat, illi quoque apparent in externa forma sicut sancti, sed usque nullam vitam charitatis habuerunt, non volunt communicare sua meditata cum aliis neque ore neque scriptis, verbo sibi vivunt et non aliis, illi causntur anxium apud alios, et aversationem quoad illa quae Ecclesiae sunt, quia contemnunt alios prae se, et quoque meritum ponunt in illis, valde lamentantur cum rejiciuntur, credentes quod in sola vita pietatis omne Ecclesiae constiterit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church