5071.
Omnes qui in alteram vitam veniunt, vastantur, qui in bono fuerunt in mundo vastantur quoad mala et inde falsa, et tunc sunt in suo bono et inde vero, qui autem in malo fuerunt, vastantur quoad vera et bona, si quae sint, et tunc sunt in suo malo et inde falso, inde fiunt boni imagines sui boni, et mali imagines sui mali, hi sic dejiciuntur in infernum, illi elevantur in coelum; vastationes perstant apud quosdam diu, secundum quantum et quale boni aut mali, perstare solent per aliquot annos; et cum vastantur vastantur a capite usque ad calcem, nam sic se bonum aut malum transscripsit in corpus.