5072.
Sunt quoque vastationes quae modo perstant aliquot momentis, percepti [aliqui] in spelunca ad sinistrum, et dictum quod ex alio orbe sint, illi vastant externa, quae fuerunt mundi, remanentibus sic internis, quae fuerunt usus propter proximum ac Deum, qui non aliud cogitarunt in mundo quam semet et mundum, post vastationem parum reliqui habent, sunt stupidi; at qui interiora propter usus proximi habuerunt, illi, cum ibi vastati sunt, exuunt mundana, et gaudent quod sic vastati sunt; sed in hanc vastationem modo illi admittuntur qui aliquo tempore prius fuerunt in altera vita, et per id inamaenum perceperunt in terrestribus et mundanis. Fuerant bini utriusque sortis ita vastati.