Spiritual Experiences n. 5073

Previous Number Next Number See English

5073.

Est vorago magna ad latus sinistrum, illuc conjiciuntur illi, quibus interiora prorsus occlusa sunt, quia imbuerunt non nisi quam terrestria, corporea, et mundana, ex amoribus sui et mundi, ex causa, quia non possunt duci e coelo, sed solum ex inferno, ne mundum spirituum infestent, ideo illuc conjiciuntur, ibi vadunt ingens multitudo, admodum stupidi, et ibi per regimen certum in fraenis tenentur, et arcentur quoque quantum possibile ab influxu ab infernis; ibi vidi quosdam qui in mundo apparuerunt sicut docti, cum tamen nihil praeter externa habuerint, ex quibus loquuti sunt, et sic modo ex aliis; qui autem ex semet potuerunt cogitare, et sic qui ratiocinari potuerunt ex se, si mali in inferna dejiciuntur, nam illi sunt in opposito illis qui in coelo, at qui in voragine illa sunt, non tales sunt, sed cum externa illis adempta sunt, ruunt coece in omnia scelera.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church