5076.
Audivi unum spiritum illuc venientem, qui statim ut illuc venit, coepit agere et operari, et quidem secundum correspondentias, ita correspondentia talibus quae cogitant; sicut tollunt lapides pro cogitare verum, trabes et ligna pro facere bonum, intrare in domos aperire januas pro cogitare et similia plura; qui eorum non boni sunt, sunt prorsus mimi tales secundum naturam correspondentiarum, est turba comoeda et ridicula.