Continuatio de ultimo judicio
Observatum est, quod super petras et super montes se quandoque conferant pessimi, et miratus sum cur ita factum, cum tamen tales infra in inferno debeant recondi, sed causa est, quia in mundo sancta Ecclesiae obiverunt, templa frequentarunt, et sanctam coenam, et audiverunt toties de coelo et de salute aeterna, et quoque quod ipsi salvarentur per solam fidem, non scientes quid fides oris, ac fides cordis, nec quid differt scientia doctrinalium a fide, et quid persuasio et unde haec, inde quoque captarunt opinionem, quod etiam illi in coelum venire possent; qui in hac idea sunt, admittuntur in petras et in montes, nam credunt quod ibi sit coelum, quia in alto, et quia coelum quoque est super montibus et petris, ideo illuc se conferunt tam multi inter pessimos, et habitant ibi, usque dum urbs plena talibus fiat, cum visitatio, et tunc talis urbs decidit in infernum, ubi actualiter habitant, ita ad sua domicilia.