5078.
Quando petrae vel montes obsessi sunt malis spiritibus, tunc quandoque etiam ab oriente venit ventus, qui in Verbo vocatur ventus orientalis, et exsiccat omnia ibi, nempe hortos, agros, vireta et reliqua in agris et campis, et quoque aedificia turpia facit, et quoque vestes eorum mutantur, nam ventus ille ex plaga ubi Dominus venit, ita e coelo coelesti, quare per id omnia mala destruuntur; talem ventum etiam percepi, qui mihi apparebat lenis, et serenus; inde patet quid per ventum orientalem significatur, qui exsiccavit mare rubrum, per quod significatur infernum.