5079.
Omnes qui in alteram vitam veniunt, secum habent religionem quam in mundo habuerunt, qui adorarunt homines ut deos similiter; qui e Catholica religione sunt, qui eorum praelati et docti fuerunt, sicut cardinales, episcopi, diaconi, Jesuitae et multi [ex] monachis, secum habent in altera vita, quod similiter ibi velint dominari super universum orbem, et quoque varias turbas ibi excitant, scandunt montes, et [mittunt] circumcirca custodias et tales qui infestent omnes alios quoscunque vident, si non ex sua religione sunt, et semet adorant, hoc multa experientia mihi testatum est; simplices obediunt, et illi imperant, nam nihil aliud quaerunt, quam ut imperium habeant super coelos et super terras, ac ut colantur ut dii.*