Spiritual Experiences n. 5080

Previous Number Next Number See English

5080.

Sunt tria genera quae nunc observare datum est, unum genus est in oriente, in eadem plaga ubi Dominus ut sol, ibi super monte, ac illi asciscunt quendam diabolum ex quacunque religione fuerit, quem ante se ponunt, et dicunt esse Dominus, et quoque per phantasias faciunt, ut appareat inde lumen, sic ut adoretur, qui a lateribus sunt, utrinque, et a tergo, responsa ab illo petunt et obtinent, et sic faciunt mala circumcirca, laedendo omnes qui circumcirca sunt, qui non agnoscunt eos, a latere sinistro sunt mali, qui dixerunt se habere apud se Christum, et tanta auctoritate esse volunt, ut non velint ut ab ullo spectentur, sed ut demittant oculos ex veneratione, sed illi dejecti sunt et destructi; a latere altero sunt qui doctiores fuerunt, erant quoque qui a tergo, qui ex jussu diaboli illius mala inferunt: vidi Jesuitas, vidi alios qui intrarunt illuc et se Christum fecerunt, et quod dejecti fuerint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church