5081.
Sunt alii retro longe, in eadem plaga, illi tales sunt, ut dicant se esse Christum, et ubicunque vadunt ferunt secum sphaeram persuasionis, quod Christus sint, seducunt multos simplices et probos, nam ex sphaera persuasionis illorum non aliter possunt percipere: sunt illi inter pessimos, et mala faciunt in occulto, mittunt inde tales qui a tergo sunt, et in occulto mala machinantur, illi quoque ibi demissi sunt in infernum, sed usque alii loco illorum veniunt, et mala sub specie quod a Christo, et quod Christus in illis faciunt, est turba damnosissima.