Spiritual Experiences n. 5082

Previous Number Next Number See English

5082.

Sunt autem alii, ex eadem religione nempe Catholica, qui adorant Patrem, et non multum faciunt Filium, illi sunt antrorsum paulo ad septentrionem, in edito monte, et vident in monte altissimo quendam barba cana virum, quem vocant Deum Patrem, ab illo jussa accipiunt, etiam laedendi homines qui non ex relig. Cathol. sunt; unus ex illis ad me venit noctu in somnio ex mandato sodalium suorum ibi, animo me laedendi diro modo, quem callent, sed tunc per oculos meos exivit sicut ignis a Domino, quo ille perculsus prostratus est supinus, et cum evigilatus loquutus sum cum illis, a quibus is missus, qui dicebant se in alto monte esse, et hoc mandatum accepisse a Deo Patre, qui in altissimo illo monte, et quod iteraverit id mandatum ut destruerent me prorsus; cum dixi illis, quod esset diabolus qui ibi apparet, quem vocant deum patrem, hoc negabant, ostensum quoque quod hisceret sub illo mons et ille dejectus in infernum, sed successerunt alii, qui quoque dejecti sunt, dicebant quod scirent quod homines sint qui ibi, sed quod deus pater in illis et per illos, loquatur, ille apparet sedere ibi in throno argenteo, et cum inquisitum est, est ille mons qui dicitur esse mons conventus ad latera septentrionis, ubi Lucifer, secundum illa apud Esajam Cap. XIV, ita quod esset Lucifer; est etiam mons ille ad latera septentrionis; erant diaboli, qui ex pruritu et libidine imperandi assurgunt, et se faciunt deum patrem; legi coram illis verba Esajae, simplices eorum agnoverunt, sed non docti eorum, ut Jesuitae et alii, qui corde athei. Hi consultarunt hoc, quod etiam dicebant, quod ita facerent, et persuaderent simplicibus, quod ibi Deus pater, et in illo monte, qui mons conventus, admitterent tales.

[5082] 1/2. Longo tempore post similis positus est, et proclamatus pro deo patre, et ad exhortationem non voluerunt desistere ab agnitione, ideo infernalis et diabolicus ex illo erupit, et quasi consumsit facinorosos, qui tale monstrum ibi posuerunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church