5088.
Serpens quod sit sensualis homo, ostensum est in explicationibus*; nam per serpentes intelliguntur sensuales, qui omnes contemnunt Verbum, sed eorum varia sunt genera, secundum calliditates eorum et secundum dolos, unde varia serpentum nomina, et plures adhuc species in altera vita, quorum quaedam videre datum, quae horrenda. Tales e coelo, ubi primum se conjiciunt, turmatim dejiciuntur.