5089.
Qui dracones sunt, possunt defendere quodcunque dogma volunt, fluctuant inter omnes, possunt Catholici esse, possunt Reformati, possunt Lutherani, Quakeri, verbo incertae fidei sunt; causa est, quia ultra sensualia externa nihil cogitant, et secundum illa, ubi nihil firmi est, et ubi omne mundanum et terrestre, non se elevari in coelum patiuntur, et inde haurire doctrinam, nam sunt amantes sui et mundi, sunt perquam periculosi, nam illi sunt qui intelliguntur per serpentem cujus caput conculcatum, sed tamen quod laeserit calcaneum [Genes. III: 15], et apud Davidem, qui extollit caput et e flumine bibit [Psalm. CX: 7], et ille in prophetico Israelis, semper jacens in via, et mordet calcaneum equi [Genes. XLIX: 17].