5090.
Causa quod periculosi sint, est, quia persuadere possunt simplicibus et probis paene quibuscunque, quod hoc vel illud credendum, solum ex sensu Verbi externo absque explicatione, et simplices in mundo non ventilarunt et didicerunt, quod sensus Verbi externus sit secundum captum hominis sensualis, nam primus captus hominis est sensualis, et quod hoc ultimum erit in Verbo, quia loco fundamenti, seu loco plantarum pedum quibus corpus insistit, Verbum enim est coram Domino sicut unus homo, nam est Divinum Verum, inde ei sensus literae est planta, sed usque sunt interiora ei correspondentia secundum talium nexus, qualia in homine.