De infernis vindictae
Sunt certa et separata inferna pro illis qui flagrant vindicta, secundum quantum et quale ejus; sunt variis in locis sub montibus, varia profunditate; apparet ibi, cum introspicitur, sicut flammeum comburens, sicut quod ex sulphure; quoddam infernum tale vidi antrorsum paulo ad dextrum, in quo quidam conjectus erat, qui flagrabat tali vindicta, ut potius mori vellet, quam abstinere ab illa, ibi etiam erat caverna, quae obscura sicut fumosa ex tali flamma, in quam ille conjectus, erat sicut mortuus cum cruciatu, perceptum quod qui non arceri possunt a laedendis aliis illuc conjiciantur, et sic quoad tempus arcentur, nam postea redeunt ad priorem vitae statum.