5097.
Puniuntur illi gravissime, et multo gravius quam alii, quia irradicata est alte, ita ut ipsa vita eorum sit vindicta, quidam eorum tales sunt, ut omne jucundum vitae ponant in vindicta, et tunc sicut prius vindicta flagrarunt, post illam tanto gaudio; tales perhibentur plures ex Italia esse, ubi vindicativum illud irradicatum est, ex immoderato fastu, quod omnibus imperare velint, nam vindicta commune habet multum cum amore sui, etiam illi sunt maxime crudeles, post pontificia tempora, quando interior fastus increvit, etiam tale vindicativum ibi irradicatum dicitur, et quoque inde derivatum in prolem.