Spiritual Experiences n. 5099

Previous Number Next Number See English

5099.

De illis qui resuscitantur a mortuis, et qui in ultimis confessi fidem (Brahe)
Ille capite mulctatus est hora decima ante meridiem, ac visus est, et mecum loquutus hora decima post meridiem, ita post 12 horas, et dein per aliquot dies paene continuo; post biduum incepit redire ad priorem suae vitae statum, qui fuit amare mundana, et post triduum fiebat sicut fuit prius in mundo, et ferebatur in mala, quae imbuerat in mundo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church