Spiritual Experiences n. 5100

Previous Number Next Number See English

5100.

De Dracone
Sunt qui referunt draconis caput, ejus corpus, et ejus caudam, qui caput sunt sensuales qui manent solum in sensu literae Verbi; qui corpus sunt illi praecipue, qui eruditi fuerunt, seu qui ex scientiis ratiocinari possunt, tam de spiritualibus, quam de moralibus, et civilibus, et tamen modo ex sensibus et eorum fallaciis, et quia ex scientiis, creditur erudite, sed usque corde negant Deum, vitam post mortem, et salutem, tribuunt omnia naturae, sed usque facultate ratiocinandi pollent; sed quia negant illa, quae interioris intellectus sunt, et sic modo ex mundanis et terrestribus sapiunt, sunt sensuales, ac vere serpentes in arbore scientiae: talis inter primarios fuit (Pehr Ribbing) qui omnia tribuit naturae, negavit Deum corde, et tamen ratiocinari potuit, tam contra Divina, quam pro illis, is sensualis erat prae reliquis. Qui autem caudam draconis constituunt sunt hypocritae varii generis, qui corde negant Deum, et vitam aeternam, sed usque ore praedicant illa, sicut quoque reliqua ut quae conscientiae, quae fidei, quae salutis patriae, et salutis proximi sunt, caudis suis necant. Hi et illi etiam inter pessimos sunt in altera vita, quoniam se utrinque possunt vertere, tam ad inferna, quam ad coelum. Sunt illi [is] qui inter vocatos venit, et non habuit vestem nuptialem [Matth. XXII: 2-14]. Sphaera horum et illorum est nefanda, obtundens et hebetans omne pium, verum, bonum fidei, in genere omne Christianum, abducens a Domino, et adducens ad proprium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church