De Coelo
Loquebantur de coelo et de magnificentia ibi, et quod ibi angeli sint pulcherrimae formae humanae, sed usque invisibiles spiritibus, quidam recentes spiritus non ita mali, hoc admirati, lapsi sunt in quietem quoad corpus suum, nam sic transferri possunt in coelum inter angelos, interiora enim tunc aperiuntur ut in statu angelico sint, ita quieverunt per demihorium, dein relapsi in corporea sua, in quibus prius, et in recordationem quid tunc viderunt, dicebant quod fuerint inter angelos seu in coelo, et quod ibi viderint stupenda, omnia splendentia auro, argento, et lapidibus pretiosis, et in admirandis formis, quae variabantur mirabiliter, et quod angeli non delectati fuerint ipsis externis, ut aureo, argenteo, pretiosis lapidibus, ipsis formis, sed quid repraesentabant, nam videbant in illis Divina inexpressibilia, quae sapientiae indefinitae, haec fuerunt illis delectationi, et nutriebant cogitationes eorum, ac excitabant stuporem pro Divino, ac simul amorem; praeter innumera quae linguis humanis nequaquam possunt exprimi, nec cadunt in ideas, ubi aliquid materiale est.