Spiritual Experiences n. 5102

Previous Number Next Number See English

5102.

De loquela spirituum et angelorum in coelis
Sunt tres loquelae, coelestis, spiritualis et naturalis, et una influit in alteram et format illam, loquela naturalis est hominum, et in illam influit loquela spiritualis quae est apud hominem, et quam homo nescit, ita quae influit per in235 teriora hominis in coelo, in tali loquela sunt spiritus infimi, apud hominem secum loquentem, et cum homo loquitur cum illis, ut fit aliquibus: loquela spiritualis est qualis est propria spirituum et angelorum in secundo coelo, seu in Regno spirituali, loquela illa est qualis cogitatio hominis interior quam ipse nescit qualis est, absque vocibus loquelae humanae, cogitat enim homo absque illis, quare comprehendit millia momento; haec cogitatio fit loquela ei in altera vita, et quidem omnibus, inde est quod omnes spiritus consociari possint quoad loquelam, et quod quisque in illa sit, est sonora, et quasi vocum, sed voces sunt quae vocantur ideae intellectuales, est cogitatio loquens qualis est interior ex auditu cum is abit in visualem. Praeterea sciendum quod spiritus cum sunt in hac loquela non sciant aliquid de loquela naturali, et cum sunt in loquela naturali, non sciant aliquid de loquela spirituali, et vix quod sit, nam ab una in alteram transire non possunt ex lubitu, sed fit per remotionem ab homine; etiam haec loquela scribi potest, vidi chartas ex hac loquela, et libros, quos possem legere, sed nihil intelligere, nisi essem in spiritu separato a corpore, literae similes. Spiritualis haec loquela correspondet respirationi pulmonariae, transit enim loquela illa ex spiritibus ex affectionibus illorum sed spiritualibus quae respirationi correspondent, sic fluit sponte ex se, estque sic naturalis et universalis, mira sunt quae de illa referri possent. At loquela coelestis est affectionum quae amoris, et correspondet cardiacis, ut loquela spiritualis respiratoriis, sed loquela illa est incomprehensibilis, usque universalis omnium, est quoque in homine ejus intimis quando illa aperta sunt ad Dominum per amorem; hi percipiunt omnium minima Verbi usque ad cornicula, qud ostensum, etiam omnia et singula affectionum Verbi, in sensu intimo sunt, qui est de Domino, percipiunt apud hominem omnia affectionum et amorum ejus, sive loquitur, sive suspirat, sive pulsat pectus, sive flet, sive gaudet, percipiunt fines; sunt itaque illis ideae in cogitatione et loquela non ex intellectu abstracto a voluntate, sed ex conjuncto, sic ut quasi sit ex ipsa voluntate, sed ut dictum loquela eorum incomprehensibilis est quoad affectiones interiores, sed usque intelligibilis quoad voces inde, nam voluntas loquitur per intellectum, et intellectuale afficit spirituales, non autem ita voluntarium eorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church