De inferno, ubi rixantur de religiosis
De Luthero
Babylonia
De pollice pedis dextri
Audivi multorum turbam circum me, quae erat aliquot mille, per illam excitabatur infernum hypocritarum, ex quo exsurgebat halitus, qui infestabat dentes et gingivas sinistri lateris superiores et inferiores, hoc perstabat aliquibus horis, et conquestus sum quod dolore illo afficerer, ex turba illa excitatrice, post horas visus est quidam ante me sicut monachus, vestitu nigricante, et dictum quod esset Lutherus, et perceptum, quod ab illo excitaretur illa turba, contra illos qui apud me, quoniam primum prorsus consentirent cum doctrina ejus de fide; tunc datum loqui cum illo, cui tunc dicebam illa quae ad fidem pertinent, quod duo essentialia cultus Divini sit fides et charitas, sed quod unum facient, ut homo salvari possit, praeter alia plura, quae confirmabantur e coelo, etiam stetit ille, auscultans, et consentiens, ad omnia, rebar quod esset tali indole, ut possit acquiescere, et non amplius excitare contra haec reliquam turbam; sed cum abibat, se vertit illuc quo jucundum ejus ferebat, quod erat turbas excitare, ac statim ubi abivit, sensi similem turbam, et dolorem ex apertione inferni hypocritarum, nam quivis spiritus ad praesentiam suam aperit infernum suo amori conveniens, tunc iterum monitus, desistebat, sed contulit se in petram altam, et cum vidit nos infra, tunc iterum ibi excitabat turbam similem; dicebant inde quod non possint aliter facere, quia habet vim persuasivam suae opinionis et quoque auctoritatem, sic ut in illis viribus sit; sed tunc punitus et dejectus, cum ad vallem venit, iterum ibi excitabat turbas, similes, et quoque aperuit infernum, quod prorsus in medio sub inguinibus, ubi illi sunt, qui credunt se omnia scire, et nihil prorsus illos latere, et simul non patiuntur ut alii loquantur, sed illi solum, ne quidem cogitent nisi illi similiter cum illis (ibi fuerat saepe Peter Sch�nstr�m qui talis), hoc apperceptum est quodam inflatu frigido in narem sinistram, ex quo incommodum, quale cum spirat ventus hyemalis in nares, et aliquid doloris frigidi ibi facit, demit enim respirationm per illam; apparebat etiam turba ibi, quae dicebat quod non possint aliter quam ibi esse, et quod teneantur ibi vi; erat a latere sinistro superius, qui subjecta ejus qui aperiebat id infernum, et compertum tandem, quod hoc fieret a Luthero; ille enim talis est, ut quod dicat, velit ut omnes alii credant, et quod solus sciat, et solus loqui debeat, nec permittat ut alii aliter credant et loquantur, dicens semper quod ipsa vera essent; et quod contradici nequeant.