5104.
Quia talis erat, ideo, ut sedarentur turbae et infestationes, actus est usque ad locum illum prorsus sub inguinibus, et ibi demissus profunde, et ad loca, ubi rixantur continue de rebus omnibus, et ubi contradictiones perpetuae, et quoque inde pugnae et lacerationes vestium; ibi etiam est locus pro illis qui pugnant in doctrinalibus Ecclesiae, et contradicunt sibi invicem perpetuo, et qui volunt dominari unus supra alterum, credentes quod vera sint quae dicunt, et volunt ut prorsus credant et dicant sicut illi, inde rixae, contentiones, et lacerationes, sic abeunt et redeunt, et usque contendunt et rixantur, et quidem ne hilum propter verum, sed propter se et imperandi amorem; propius ad medium sunt illi qui credunt se scire omnia, et quod nihil dici possit, quod non illi sciant melius quam alius; ibi est Lutherus.