Spiritual Experiences n. 5105

Previous Number Next Number See English

5105.

Lutherus ibi fuerat a tempore cum in alteram vitam venit, prius non plene vastatus, quapropter inde potuit [se] elevare, et ostendere qualis fuerat in mundo, quod nempe rixator, sibi fidens, loquens solus, iratus in omnes qui non consentiebant, invehens in quoscunque qui dissentiebant, quicunque sit, defendens solam fidem, vitam parum curans, non sciens quid charitas, nec quid proximus, quod fuerit hypocrita ostensum ex excitatione ejus, et dictum quod aliter loquutus cum principibus, aliter cum plebe, ita quod aliter crediderit quam loquutus, et quod novum produxerit ex pruritu imperandi; verbo quod hypocrita fuerit. Ostensum ei quoque quod in tenebris, non in luce, et quod ignoraret quid lux coeli, quae ei ostensa. Tales turbant apud alios, omnem tranquillitatem animi, et conscientiam aliorum, et omnium liberum cogitandi de Verbo, inducendo suas opiniones sicut a Divino, infestando omnes qui non recipiunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church