5111.
Quod mali ita vastari possint, et quod sic occludi interiora, est quia sic vertunt se ad suos amores, quocunque se vertant amores eorum sunt antrorsum, ita ubi illi sunt, utcunque circumvagantur: aliunde verti nequeunt, nisi solum a Domino, et per id redire in statum priorem, quod etiam aliquoties videre datum est, sed usque remittuntur in suum statum, et a se relabuntur in illum, quia illa quae status illius sunt amant, et illuc continuo et vergunt et inclinant.