5116.
Immissus sum a Domino inter coelestes, ubi vidi spiritus qui infra coelum angelicum superius, illi nihil loquebantur, sed continue agebant, vel enim portabant aliquid, vel trahebant, vel ducebant, vel intrabant et exibant, currunt, eunt lente, vel ascendebant et descendebant, ita mille et mille modis; qui solum videt illa, nec videt aliquid ex faciebus illorum, nec ex gestibus in particulari, nec percipit cogitata illorum, ille mirabitur valde quid id sit; sed qui videt motiones corporis et ejus membrorum eorum in particulari, et magis qui videt facies illorum, ac mutationes ibi; et adhuc magis qui percipit cogitationes illorum, et adhuc magis qui interiores affectiones, et harum mutationes, ille videt in singulari omnia corporis, membrorum ejus a capite usque ad plantam pedis, omne faciei, et ille percipit innumerabilia et qui adhuc videt mutationes varias in ipsis oculis; causa quod inde percipiant omnia et singula aliorum, est quia totus angelus est modo affectio quae amoris, non modo intus sed etiam in toto corpore ubivis, nam apud angelos intimos omnia et singula exteriora unum agunt cum interioribus. Loquuntur inter se illo modo, et quoque per ideas intellectuales, sed non per tales quales apud angelos spirituales, sed per tales quae unum agunt cum affectione, in qua sunt, cum ineffabili varietate, ex sono in communi et ex sono vocum singularium, et ibi variatione patet [affectio].